Cesare nega la tregua ai Germani - Studentville

Cesare nega la tregua ai Germani

Hoc facto proelio, Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas esse arbitrabatur ab eis qui per dolum atque insidias petita pace ultro bellum susceperant: exspectare vero, dum hostium copiae augerentur equitatusque reverteretur, summam dementiam iudicabat et, cognita Gallorum infirmitate, quantam auctoritatem iam apud eos Germani uno proelio consecuti essent sentiebat; quibus ad consilia capienda nullum spatium dandum existimabat. His constitutis rebus, opportunissime res accidit: postridie eius diei mane, eadem et perfidia et simulatione usi, Germani frequentes, omnibus principibus maioribusque natu adhibitis, ad eum in castra venerunt, simul sui purgandi causa, quod proelium pridie commisissent, simul ut indutias fallendo impetrarent. Caesar, eos sibi traditos esse gavisus, illos retinendos putavit, ipse autem omnes copias castris eduxit equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi iussit.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti