Cesare organizzatore di spettacoli - Studentville

Cesare organizzatore di spettacoli

Caesar edidit spectacula varii generis: munus gladiatorium, ludos etiam regionatim urbe tota et quidem per omnium linguarum histriones personatos, item circenses ludos, naumachiam. Munere gladiatorio dicitur in foro depugnavisse Furius Leptinus stirpe praetoria et Q. Calpenus senator quondam actorque causarum. Pyrricham saltaverunt Asiae Bithyniaeque principum liberi. Ludis scaenicis Decimus Laberius eques Romanus mimum suum egit; circensibus ludis, spatio circi ab utraque parte producto et in gyrum euripo addito, quadrigas bigasque et equos desultorios videntur agitavisse nobilissimi iuvenes. Navali proelio in minore Codeta defosso lacu, biremes ac triremes quadriremesque Tyriae et Aegyptiae classis iussae sunt magno pugnatorum numero confligere. Ad quae omnia spectacula tantum undique confluxit hominum, ut plerique advenae aut inter vicos aut inter vias tabernaculis positis manerent, ac saepe prae turba elisi exanimatique sint plurimi et in his duo senatores.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti