Cesare riceve rinforzi - Studentville

Cesare riceve rinforzi

Milites legionum duarum, ex Sicilia navibus onerariis profecti, cum iam non longe a portu Ruspinae abessent, conspicati naves Caesarianas, quae in statione apud Thapsum stabant, veriti ne in adversariorum classem inciderent imprudentes, vela in altum dederunt, ac diu multumque iactati, tandem multis post diebus siti inopiaque confecti, ad Caesarem pervenerunt. Gaetuli interim perfugae, qui cum litteris mandatisque a Caesare missi erant, ad suos cives pervenerunt. Quorum auctoritate adducti Caesarisque nomine persuasi, a rege Iuba desciscunt celeriterque cuncti arma capiunt atque contra regem facere non dubitant. Quibus rebus cognitis, Iuba, timens ut satis tutus ab Gaetulorum insidiis esset, ex suis copiis, quas contra Caesarem adduxerat, sex cohortes in fines regni sui misit, quae essent praesidio contra Gaetulos.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti