Cesare si prepara a passare in Germania - Studentville

Cesare si prepara a passare in Germania

Ubii, quia antea obsides Caesari dederant atque in deditionem venêrant, purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, qui doceant neque auxilia ex sua civitate in Treveros missa (esse) neque a se fidem laesam. Petunt atque orant ut sibi parcat ne, communi odio Germanorum, innocentes pro nocentibus poenas pendant: si amplius obsidum ille velit dari, se daturos pollicentur. Caesar, cognita causa, reppêrit auxilia Treveris a Suebis non ab Ubiis missa esse; Ubiorum satisfactionem accipit, aditus viasque in Suebos perquirit. Interim paucis post diebus fit ab Ubiis certior Suebos omnes in unum locum copias cogere. His cognitis rebus, rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit. Ubiis imperat ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines, inopia cibariorum adductos, ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci. Mandat ut illi crebros exploratores in Suebos mittant quidque apud eos geratur, cognoscant. Ubii, ut est praeceptum a Caesare, faciunt et, paucis diebus intermissis, ei referunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti