Cesare si prepara a respingere l'attacco dei Belgi - Studentville

Cesare si prepara a respingere l'attacco dei Belgi

Caesar, Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus, omnem senatum ad se convenire principumque liberos obsîdes ad se adduci iussit. Quae omnia ab his diligenter facta sunt. Ipse Divitiacum Aeduum magnopere cohortatus, docet quantopere rei publicae communisque salutis intersit manus hostium distineri, ne cum tanta multitudine uno tempore confligendum sit. Id fieri potest, si suas copias Haedui in fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros populari coeperint. His datis mandatis, eum a se dimittit. Postquam omnes Belgarum copias, in unum locum coactas, ad se venire neque iam longe abesse ab iis quos miserat exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen Axonam, quod est in extremis Remorum finibus, exercitum traducere maturavit atque ibi castra posuit. In eo flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis Quintum Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in altitudinem pedum duodecim vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti