Che cosa rende grandi gli uomini - Studentville

Che cosa rende grandi gli uomini

Fortis animus et magnus duabus rebus maxime cernitur, quarum una in rerum externarum despicientia ponitur, altera in rerum magnarum et maxime utilium cura Fortis animi magnique est ea, quae eximia plerisque et praeclara videntur, parva ducere et contemnere, et robusti animi est magnaeque constantiae ea, quae videntur acerba, quae multa et varia in hominum vita versantur, patienter ferre. Quam ob rem pecuniae fugienda cupiditas est: nihil enim est tam angusti animi tamque parvi quam amare divitias, nihil honestius magnificentiusque quam pecuniam contenere Cavenda etiam est gloriae cupiditas: eripit enim libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Nec vero imperia expetenda sunt ac potius aut non accipienda interdum aut deponenda nonnumquam. Vacandum autem omni est animi perturbatione, cum cupiditate et metu tum etiam aegritudine et voluptate animi et iracundia, ut tranquillitas animi et securitas adsit, quae cum affert constantiam tum etiam dignitatem.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti