Chi è l'imperator più grande? - Studentville

Chi è l'imperator più grande?

Cum Hannibal, quem Scipio apud Zamam profligaverat, ad Antiochum, Syriae regem, confugisset, senatus ad Antiochum legatos misit. Erat inter eos Scipio Africanus, qui in colloquium venit cum Hannibale eumque his verbis interrogavit: “Quem putas maximum omnium temporum imperatorem?” “Alexander – respondit ille – quia tanta virtute peritiaque pugnavit, ut parva militum manu innumerabiles exercitus vicerit”. Quaesivit deinde Scipio: “Quem secundum ponis?” “Pyrrhum – respondit Hannibal – quod summa peritia castra locavit”. Quaesivit demum Scipio quem tertium putaret dixitque Hannibal se ipsum. Tum Scipio: “Quid igitur tu diceres, si me vicisses?” Et Hannibal: “Facere non possum quin dicam me vero maximum imperatorem esse”.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti