Chi ha il coraggio di misurarsi con me? - Studentville

Chi ha il coraggio di misurarsi con me?

Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Anienis castra habebant. Tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit et quantum maxima voce potuit: “Quem nunc – inquit – Roma virum fortissimum habet, procedat agendum ad pugnam, ut nostrum certamen ostendat utra gens bello sit melior”. Diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit, tum T. Manlium, Luci filius, ex statione ad dictatorem pergit. “Iniusso tuo – inquit, – imperator, extra ordinem numquam pugnabo, non si certam victoriam videam: si tu permittis, volo ego illi beluae ostendere me eius familiae esse quae Gallorum agmen e Capitolio deiecit”. Tum dictator: “Perge et nomen Romanum invictum, iuvantibus dis, praesta”. Recipiunt inde se ad stationem; corpus alteri magnitudine eximium erat, versicolori veste pictisque et auro caelatis refulgens armis; media in altero statura modicaque species in armis, quae magis habilia quam pulchris erant.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti