Cicerone e Catilina - Studentville

Cicerone e Catilina

Satis constat in iniquissimis rei publicae temporibus Ciceronis operam permagni fuisse. Nam Cicero, ex oratoribus Romanis longe clarissimus eloquentissimusque, acerrimus libertatis defensor semper fuit et cum cognovisset Catilinam consilia perniciosissima rei publicae cepisse atque consulibus insidias parare, eum aperte oppugnavit. Catilina, elatus vetere et illustri nobilitate sed rei familiaris inopia oppressus, fuit vir magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque. Ab adulescentia omnia pessima ei grata fuerunt: bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis. Catilinae corpus patientissimum inediae, algoris, vigiliae fuit, animus audacissimus, subdolus, varius; cupidissimus aliorum bonorum, bona paterna profusissime dissipaverat; ardentior in cupiditatibus, eloquentior quam sapientior fuit. Patefacta igitur coniuratione, Cicero, maximo rei publicae periculo excitatus, in aedem Iovis senatum vocavit ibique, praesentia ipsius Catilinae motus, gravissima oratione eum corripuit et Romä abire coegit. Nam his fere verbis vehementissime eum increpuit: «Nihil, Catilina, perniciosius rei publicae est facinoribus tuis. Omnes cives te timent, omnes consiliis tuis atrocissimis terrentur: ceteros homines imprôbos scelêre superavisti. Tu enim patriae, nobis omnibus carissimae, perniciem cupis, sed nos diligentiores te sociisque tuis erimus et audaciam tuam confutabimus. Omnes iam te pessimum omnium civium existimant et clamant te parricidam et dignissimum exsilii esse».

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti