Cicerone ricorda Arpino, il suo paese natio - Studentville

Cicerone ricorda Arpino, il suo paese natio

Haec est mea et fratris mei patria. Hinc enim orti stirpe antiquissima sumus, hic genus, hic maiorum multa vestigia (sunt). Quid plura? Hanc vides villam ut nunc est, lautius aedificatam a patre nostro, qui cum esset infirma valetudine, hic fere aetatem egit in litteris. Sed hoc ipso in loco, cum avus vivêret et, antiquo more, parva esset villa, me scito esse natum. Quare inest nescio quid et latet in animo ac sensu meo, quo me multo plus aequo hic locus fortasse delectat, nec sine causa, si quidem etiam ille sapientissimus vir, Ithacam ut videret, immortali tatem dicitur repudiasse (= repudiavisse).

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti