Ciò che veramente serve a difenderci dalle avversità della vita - Studentville

Ciò che veramente serve a difenderci dalle avversità della vita

Aristippus, philosophus Socraticus, cum naufragio eiectus ad Rhodiensium litus animadvertisset geometrica schemata descripta, exclamavisse ad comites dicitur: «Bene speremus! Hominum enim vestigia video». Statimque in oppidum Rhodum contendit et ad gymnasium devenit ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, ut non tantum se ornaret sed etiam eis, qui una fuerunt, et vestitum et cetera quae opus essent ad victum praestaret. Cum autem eius comites in patriam reverti voluissent interrogarentque eum quidnam vellet domum renuntiari, tunc ita mandavit dicere: eiusmodi possessiones et viatica liberis oportere parari, quae etiam e naufragio una possent enatare; namque ea vera praesidia sunt vitae, quibus neque fortunae tempestas iniqua neque publicarum rerum mutatio neque belli vastatio potest nocere. Non minus eam sententiam augendo, Theophrastus hortando potius esse doctos quam pecuniae confidentes, ita ponit doctum in omni civitate esse civem difficilesque fortunae sine timore posse despicere casus, at qui non doctrinarum sed felicitatis praesidiis putaret se esse vallatum non stabili sed infirma conflictari via.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti