Athenae, Sparta, Thebae non solum in Graecia gloriam habebant, sed etiam Italiae Asiaeque incolis notae erant. Athenarum incolae magnam et copiosam mercaturam exercebant, quare multae divitiae accumulabantur; litterae et philosophia magna diligentia colebantur; poetae maxime honorabantur.
Spartae incolae autem strenue pugnabant, patriam defendebant, sed nautae non erant. Severa Spartana disciplina plane cognoscitur: post laboriosam militiam mensae parcae erant.
Thebarum quoque gloria clara est: nam adversus Spartae copias a Thebarum incolis apud Mantineam victoria obtinebatur.
Athenarum, Spartae, Thebarum memoria etiam nunc permanet.
- Latino
- La Lingua delle Radici 1
- Versioni dai Libri di Esercizi