Clelia - Studentville

Clelia

Porsena, Etruscorum rex, Romam obsidione cingebat. Etruscorum castra in Tiberis ripis posita erant et ibi aliquot nobiles puellae Romanae obsides tenebantur. Inter obsides erat Cloelia, virgo pulchra animosaque, quae libertatem cupiebat et continenter comites ad fugam incitabat. Quare nocte magno cum animo vigilias eludit et clam cum comitibus ex Etruscorum castris fugit; postea ad flumen descendit et inter hostium tela audacter Tiberim prima tranat. Mane cum aliis puellis Romam pervenit, ubi parentibus filias reddit atque coram senatoribus totoque populo facinus suum narrat. Senatores Cloeliae animum laudant sed puellam ad Porsenam regem remittunt, quia inter Romanos Etruscosque foedus erat et Romani semper foedera observant. Cloelia ad Etruscorum castra revertit, sed rex, eius audacia commotus, puellam liberat et Romam remittit. Postea Romani in via Sacra animosae Cloeliae statuam posuerunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti