Come finì la battaglia delle donnole e dei topi - Studentville

Come finì la battaglia delle donnole e dei topi

Mustelarum agmen mures proelio superavit (historia in tabernis pingitur). Turba murium fuga salutem petivit et circum arta cubilia trepidavit. Animalia, aegre recepta, necem evaserun; sed superbis murium ducibus contraria ac misera fortuna accidit. Quod in proelio conspicuum signum habere cupiebant, captibus frondes ligaverant. Cum post cladem duces quoque ad arta cubilia ruerunt, ob frondes in portis haeserunt et ab hostibus capti sunt. Victores avidis dentibus duces immolaverunt. Itaque, cum calamitas imminet, magnitudo et principum superbia in magno periculo est; minuta plebs autem latebram facile habet et tutum pervenit.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti