Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro

Le favole scritte da

Fedro

Libro 1, Favola 1

Ad rivum eundem lupus et agnus venerant, Siti compulsi; superior stabat lupus longeque inferior agnus. Tunc fauce improba latro incitatus iurgii causea intulit. “Cur”, inquit, “turbulentam fecisti mihi Aquambibenti?”. “Laniger contra timens: “Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe? A te decurrit ad meos haustus liqour. Repulsus ille veritatis viribus: “Ante hos sex menses male”, […]

Libro 1, Favola 17

Solent mendaces luere poenas malefici. Calumniator ab ove cum peteret canis, quem commendasse panem se contenderet, lupus, citatus testis, non unum modo deberi dixit, verum adfirmavit decem. Ovis, damnata falso testimonio, quod non debebat, solvit. Post paucos dies bidens iacentem in fovea prospexit lupum. ‘Haec’ inquit ‘merces fraudis a superis datur’.

Libro 2 - Favola 1

Super iuvencum stabat deiectum leo. Praedator intervenit, partem postulans. ‘Darem’ inquit ‘nisi soleres per te sumere’; et improbum reiecit. forte innoxius viator est deductus in eundem locum, feroque viso rettulit retro pedem. Cui placidus ille ‘Non est quod timeas’ ait, ‘et quae debetur pars tuae modestiae audacter tolle’. tunc diviso tergore silvas petivit, homini ut […]

Libro 3 - Favola 7

Quam dulcis sit libertas breviter proloquar. Cani perpasto macie confectus lupus forte occurrit; dein, salutati invicem ut restiterunt,” Unde sic, quaeso, nites? Aut quo cibo fecisti tantum corporis? Ego, qui sum longe fortior, pereo fame.” Canis simpliciter: “Eadem est condicio tibi, praestare domino si par officium potes.” “Quod?” inquit ille. “Custos ut sis liminis, a […]

Libro 4 - Favola 2

Ioculare tibi videmur: et sane levi, dum nil habemus maius, calamo ludimus. Sed diligenter intuere has nenias; quantum in pusillis utilitatem reperies! Non semper ea sunt quae videntur: decipit frons prima multos, rara mens intellegit quod interiore condidit cura angulo. Hoc ne locutus sine mercede existimer, fabellam adiciam de mustela et muribus. Mustela, cum annis […]

Libro 4 - Favola 18

Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens cantus luscinii quod sibi non tribuerit; illum esse cunctis auribus mirabilem, se derideri simul ac vocem miserit. Tunc consolandi gratia dixit dea: “Sed forma vincis, vincis magnitudine; nitor smaragdi collo praefulget tuo, pictisque plumis gemmeam caudam explicas.” “Quo mi” inquit “mutam speciem si vincor sono?” “Fatorum arbitrio partes sunt […]

Teseo e Arianna

Minos, lovis et Europae filius, cum Atheniensibus belligeravit. Posteaquam Athenienses vicit, ii vectigales Minois esse coeperunt; instituit autem ut semel in anno Athenienses liberos suos Cretam ad Minotaurum mitterent. Theseus, posteaquam a Troezene venerar et audierat istam calamitatem, voluntarie ad Minotaurum vadere voluit. Pater praedixit ei ut vela candida in navem haberet si salvus esset; […]

Libro 1, Favola 2

Athenae cum florerent aequis legibus, procax libertas civitatem miscuit, frenumque solvit pristinum licentia. Hic conspiratis factionum partibus arcem tyrannus occupat Pisistratus. Cum tristem servitutem flerent Attici, non quia crudelis ille, sed quoniam grave omne insuetis onus, et coepissent queri, Aesopus talem tum fabellam rettulit. Ranae, vagantes liberis paludibus, clamore magno regem petiere ab Iove, qui […]

Libro 1, Favola 18

Nemo libenter recolit qui laesit locum. Instante partu mulier actis mensibus humi iacebat, flebilis gemitus ciens. Vir est hortatus, corpus lecto reciperet, onus naturae melius quo deponeret. ‘Minime’ inquit ‘illo posse confido loco malum finiri quo conceptum est initio’.