Come i Romani avrebbero ottenuto il dominio sul mondo - Studentville

Come i Romani avrebbero ottenuto il dominio sul mondo

Tradunt in agro Sabino eximiae formae vaccam agricolae natam esse, qui vates percontatus est et tali modo responsum accepit: si quis vaccam illam Dianae in Aventino monte immolaverit, eius patria totius orbis terrarum imperium adipiscetur. Tum agricola, vaticinio laetus, statim ad urbem Romam profectus est et, cum ad templum Dianae pervenisset, vaccam ante aram deae posuit, ut Sabinis imperium adipisceretur. Quam rem cum ab eo sacerdos templi scivisset, hortatus est agricolam Sabinum ut se aqua Tiberis ablueret antequam victimam caederet. Dum rusticus, qui consilium secutus erat, Tiberim petit, sacerdos, occasionem nactus est et vaccam immolavit, ut orbis terrarum imperium Romanis consequeretur. Et ita vere fuit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti