Confronto tra Aristide e Temistocle - Studentville

Confronto tra Aristide e Temistocle

Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themistocli. Itaque cum eo de principatu contendit: namque obtrectaverunt inter se. Eosque comparare possumus: Themistocli eloquentia profuit, obfuit integritas Aristidi. Quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia (nam cognomine Iustus appellatus est), tamen propter Themistoclis inimicitiam, exilio decem annorum multatus est. Sed postquam Xerxes in Graeciam descendit, Aristides, sexto post anno quam expulsus, populi scito, in patriam restitutus est. Interfuit autem pugnae navali apud Salamina. Postea praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio quo barbarorum exercitus fusus est. Is quamquam magnis rebus Athenis praefuerat, in maxima paupertate decessit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti