Consigli per la scelta degli amici - Studentville

Consigli per la scelta degli amici

Nihil aeque oblectaerit animum quam amicitia fidelis et dulcis. Amicos scilicet vacuos quantum fieri poterit a cupiditatibus eligemus: serpunt enim vitia et in proximum quemque transiliunt et in contactu nocent. Nec hoc praeceperim tibi, ut neminem nisi sapientem sequaris aut attrâhas: ubi enim istum invenies quem tot saeculis quaerimus? Pro optimo est minime malus. Nunc vero, in tanta bonorum hominum egestate, minus fastidiosa fiat electio. Praecipue tamen vitentur tristes et omnia deplorantes, quibus omnis causa in querellas placet. Sit comiti licet fides et benevolentia, tranquillitati tamen inimicus est ille perturbatus et omnia gemens.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti