Consigli tattici di Cicerone a Quinto Cornificio, governatore della Siria - Studentville

Consigli tattici di Cicerone a Quinto Cornificio, governatore della Siria

Cicero Cornificio salutem dicit.
Libentissime legi tuas litteras, in quibus iucundissimum mihi fuit quod cognovi meas tibi redditas esse. Non enim dubitabam quin eas libenter lecturus esses, sed verebar ut redderentur. Bellum esse in Syria Syriamque provinciam tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi. Eam rem tibi volo bene et feliciter evenire; quod ita fore confido, fretus et industria et prudentia tua. Sed de Parthici belli suspicione quod scribis, sane me commovit. Quid copiarum haberes ex tuis litteris cognovi. Itaque opto ne illa gens se moveat hoc tempore, dum ad te legiones perducantur, quas audio duci. Quod si pares copias ad confligendum non habebis, non te fugiet uti consilio Marci Bibuli, qui se oppido munitissimo et copiosissimo tamdiu tenuit, quamdiu in provincia Parthi fuerunt. Sed haec melius ex re et ex tempore constitues. Mihi quidem curae erit dum quid agas, quid egeris sciero.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti