Coraggio e generosita di Dario - Studentville

Coraggio e generosita di Dario

De Dareo, Persarum rege, praeclarum exemplum magnanimitatis fortitudinisque traditum est.Olim ad Aribazo cum aliis iuvenibus Persis magnae nobilitatis contra regem coniuratio facta est ut in venatione interficeretur.Tamen factum est ut facinus incauti servi verbis patefieret.Dareus, re cognita, non solum peri**** imminenti perturbatus non est, sed etiam venatum cum coniuratis sine satellitum tutela exire voluit.Cum in silvam pervenissent, rex coniuratos incitavit ut arcus tenderent, sic dicens:”Cur igitur nunc a vobis non fit quod iam statuistis?” Iuvenes vero, imperturbatum regis vultum videntes, terrore ita afficiuntur ut toto corpore sudore madefiant; deinde ex equis desiliunt ac se ad Darei pedes abiciunt, misericordiam implorantes.
Sceleris venia impetrata, tanto regis beneficio affecti sunt ut eius amici stabiles et certi facti essent:nam in reliquum vitae tempus semper immutata fide regi servierunt.

  • Latino
  • Libro Nuovo Comprendere e tradurre
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti