Coriolano - Studentville

Coriolano

Romani gaium marcium coriolanum cognominaverunt,quia aspero proelio coriolos,volscorum oppidum,expugnaverat.Sed romani,quoniam plebeis ob superbiam suam invisus erat,coriolanum in exilium pepulerunt;ille romam reliquit et ad volscos confugit.Tum coriolanus cum volscorum copiis contra romanos longum cruentumque bellum gessit,saepe eos vicit et fugavit;postremo romam quoque oppugnavit.Frustra romani legatos ad eum mittunt et per eos veniam petunt.Iam romani animo defecerant,cum veturia mater et volumnia uxor quae ad castra volscorum venerant animum eius multis lacrimis commoverunt.Coriolanus romam obsidere destitit et a roma decessit,sed in odium volscis venit,qui eum necaverunt.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti