Costumi degli antichi Egizi - Studentville

Costumi degli antichi Egizi

Herodotus clarus Graecus scriptor, multa de vita moribusque antiquorum Aegyptiorum tradit. Aegyptiorum dei longe diversi a Graecorum Romanorumque deis erant: nam plerumque faciem («l’aspetto») animalium («di animali)habebant: praesertim deus Crocodilus («Coccodrillo»)ac deus Serpens colebantur sed etiam deo Soli deaeque Lunae summi honores tribuebantur. Apud Aegyptios muliêres agros colebant et mercaturam quoque exercebant, viri autem scientiis litterisque studebant. Herodôtus Aegyptios aliorum populorum praeceptores appellat, quia sacerdotes, homines magnae doctrinae, fundamenta multarum disciplinarum cognoscebant atque docebant. Quare («per questo») a Graecia Asiaque multitudo philosophorum et scriptorum in Aegyptum perveniebat. Aegyptiorum reges «Pharaönes» appellabantur atque dei putabantur. Pyramîdes, quae («lequali», «che») etiam nunc inter alia Aegyptiorum monumenta emînent,splendida Pharaonum sepulcra erant.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti