Costumi degli antichi Egizi - Studentville

Costumi degli antichi Egizi

Herodotus, clarus Graecus scriptor, multa de vita moribusque antiquorum Aegyptiorum tradit. Aegyptiorum dei longe diversi a Graecorum Romanorumque deis erant: nam plerumque faciem animalium habebant: praesertim deus Crocodilus ac deus Serpens colebantur sed etiam deo Soli deaeque Lunae summi honores tribuebantur. Apud Aegyptios mulieres agros colebant et mercaturam quoque exercebant, viri autem scientiis litterisque studebant. Herodotus Aegyptios aliorum populorum praeceptores appellat, quia sacerdotes, homines magnae doctrinae, fundamenta multarum disciplinarum cognoscebant atque docebant. Quare a Graecia Asiaque multitudo philosophorum et scriptorum in Aegyptum perveniebat. Aegyptiorum reges «Pharaones» appellabantur atque dei putabantur. Pyramides, quae etiam nunc inter alia Aegyptiorum monumenta eminent, splendida Pharaonum sepulcra erant.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti