De bibliothecis - Studentville

De bibliothecis

a)Bibliotheca a Graeca lingua nomen accepit, quod ibi reconduntur libri. Nam biblion «librorum» Latine redditur, theke «repositio». Apud Graecos bibliothecam primus instituit – ut dicunt – Pisistratus, Atheniensium tyrannus, quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes, incensis Athenis, evexit in Persas, longoque post tempore Seleucus rursus in Graeciam rettulit. Hinc etiam apud ceteras urbes natum est studium comparandi volumina diversarum gentium, et per interpretes in Graecam linguam vertendi. Dehinc Alexander Magnus vel successores eius instruendis omnium librorum bibliothecis animum intenderunt.
b) Maxime Ptolomaeus cognomento Philadelphus, omnium litterarum sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum aemularetur, non solum gentium libros, sed etiam divinas litteras in bibliothecam suam contulit. Nam septuaginta milia librorum huius temporibus Alexandriae inventa sunt. Hic etiam ab Eleazaro pontifice petens Scripturas Veteris Testamenti, in Graecam linguam ex Hebraica per septuaginta interpretes transferendas curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit. Romae primus librorum copiam advexit Aemilius Paulus, Perse Macedonum rege devicto; deinde Lucullus e Pontica praeda (librorum copiam advexit). Post hos Caesar dedit Marco Varroni negotium quam maximae bibliothecae construendae. Primus autem Romae bibliothecas Graecas simul atque Latinas publicandas curavit Pollio, additis auctorum imaginibus in atrio, quod magnificentissimum instruxerat.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti