De Clementia, 7 - Studentville

De Clementia, 7

Quoniam

deorum feci mentionem, optime hoc exemplum principi cortstituam, ad quod formetur, ut se talem esse civibus, quales sibi deos

velit. Expedit ergo habere inexorabi- ilia peccatis atque erroribus numina, expedit usque ad ultimam infesta perniciem? Et quis

regum erit tutus, cuius non membra haruspices colligant? Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim

fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi

status gratior oculis pulchrior que sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque

illinc micant! Atqui non alia facies est quieti moratique imperii quam sereni caeli et nitentis. Crudele regnum turbidum

tenebrisque obscurum est, inter trementes et ad repentinum sonitum expavescentes ne eo quidem, qui omnia perturbat, inconcusso.

Facilius privatis ignoscitur, pertinaciter se vindicantibus; possunt enim laedi, dolorque eorum ab iniuria venit; timent

praeterea contemptum, et non rettulisse laedentibus gratiam infirmitas videtur, non clementia; at cui ultio in facili est, is

omissa ea certam laudem mansuetudinis consequitur.Humili loco positis exercere manum, litigare, in rixam procurrere ac morem

irae suae gerere liberius est; leves inter paria ictus sunt; regi vociferatio quoque verborumque intemperantia non ex maiestate

est.

  • Latino
  • De clementia
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti