De Dimonide - Studentville

De Dimonide

Homo doctus in se semper divitias divitias habet. Simonides,poeta Graecus celeberrimus,nobiles Asie urbes circumierat, suis carminibus Olyinpionicas celebrans mercede accepta. Cum locuples autem factus esset,Ceam, in qua insula natus erat,redire voluit.At navem, quam conscenderat,horrida tempestas in mari dissolvit. Tum nautarum alii zonas,alii res pretiosas,subsidium vitae,colligebant.Cuidam curiose ex eo quarenti: “Tu ex opibus tuis nihil sumis?” ,simonides respondit:”Cuncta mea mecum fero”. Naufragorum plures,divitiarum onere gravati,perierunt,pauci enataverunt,sed a praedonibus deprehensi,qui,quod quisque extulerat,rapuerunt, nudi relicti sunt.Antiqua urbs Clazomenae prope erat,quam petierunt naufragi. Hic vir quidam,litteratus et praedives,habitabat,qui saepe Simonidis versus legerat atque vehementer admiratus erat,tum praelarum poetam,apud se receptum,veste,nummis,servis exornavit.Simonides, denuo dives factus,cum naufragos miserrimos,victum in viis mendicantes,vidisset:”Dixi”,inquit,”cuncta mea mecum esse,quae vos nave abeuntes extulistis,omnia misere periere”.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti