De Persarum regibus - Studentville

De Persarum regibus

Imperium Persarum exordium habuit a rege Cyro, viro magna vi et animi et corporis. A Cyro enim multae gentes bello victae sunt, clarae et opulentae urbes captae sunt, magna pars Asiae subacta est. Cyrus autem Scythis bellum intulit, sed a Tamyri Scytharum regina, proelio superatus occisusque est. Filius eius Cambyses in Africam copias suas transtulit et primum Aegyptum cepit et ad imperium Persarum adiunxit, deinde in Aethiopiam contendit. Sed cum in fines Aethiopum perventum est, magna pars militum fame confecta est, itaque rex irritus rediit. Cambyses rex summae impietatis fuit: nam in Aegypto Apin, sacrum bovem, interfecit, quare ira deorum ex equo super gladium suum cecidit et periit. Tum Darius regnum occupavit, qui Graeciam in suam potestatem redigere volebat et magnas copias comparavit, sed ab Atheniensibus apud Marathönem victus est. Xerxes, Darii filius, ultor paternae cladis, Athenas incendit, sed in proelio apud Salaminam a Graecis profligatus, in Asiam rediit ibique a suis fraude interfectus est.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti