De scelesto argentario - Studentville

De scelesto argentario

Pauper agricola haud procul ab argentarii villa tugurium habitabat. Argentarius, homo scelestus, hortulum agricolae vi occupaverat, ut suum fundum posset augere. Agricola igitur, ut agellum reciperet, iniustum vicinum in iudicium vocavit. At argentarius, ut animum iudicis sibi conciliaret, centum nummos aureos ei donavit. Nulla salutis spes agricolae erat, quod ne unum quidem testem inveniebat: omnes enim vicini argentarii potentiam valde metuebant. Die constituta miser agricola ad iudicem venit. At integer iudex, centum nummos ab argentario donatos ostendens coram omnibus, dixit «Noli timere! Adversarius tuus hos centum testes tibi dedit: hi causam tuam confirmant. Hortulum tuum servabis».

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti