De vita Caesarum - Studentville

De vita Caesarum

Habitavit primo in Subura modicis aedibus, post autem pontificatum maximum in Sacra via domo publica. munditiarum lautitiarumque studiosissimum multi prodiderunt: villam in Nemorensi a fundamentis incohatam magnoque sumptu absolutam, quia non tota ad animum ei responderat, totam diruisse, quanquam tenuem adhuc et obaeratum; in expeditionibus tessellata et sectilia pavimenta circumtulisse.tradunt etiam caesarem britanniam petisse spe margaritarum atque earum amplitudinem comparavisse interdum suaque manu exegisse pondus ; gemmas,toreumata,signa,tabulas operis antiqui semper animosissime comparavisse

  • Latino
  • Divus Iulius
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti