Descrizione di Alesia - Studentville

Descrizione di Alesia

Erat oppidum Alesia in colle summo, admodum edito loco, nec nisi obsidione expugnari poterat. Cuius collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant. Ante id oppidum planities circiter milia passuum III in longitudinem patebat; reliquis ex omnibus partibus colles pari altitidine oppidum cingebant. Gallorum copiae omnem locum compleverant sub oppidi muro in parte collis quae ad orientem solem spectabat, fossamque et maceriam in altitudinem VI pedum praeduxerant. Eius munitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus XI milia passuum tenebat. Castra opportunis locis erant ibique castella XXIII facta erant; quibus in castellis interdiu stationes ponebantur; illa noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti