Descrizione di Siracusa - Studentville

Descrizione di Siracusa

Constat Syracusas urbem pulcherrimam Siciliae esse. In urbis amplexu multi sunt portus diversos adîtus habentes sed se in uno exitu coniungentes. Dicunt tam magnam esse hanc urbem, ut ex quattuor urbibus constet. Prima appellatur «Insula», quia ponte iungitur terrae; in ea complures aedes sacrae inveniuntur; in estrema insulae parte fons aquae dulcis est, plenissimus piscium, nomine Arethusa. Altera pars «Achradina» appellatur, ubi forum maximum, pulcherrimae porticus, amplissima curia templumque magnificum Iovis Olympii inveniuntur. Tertia urbs nominatur «Tycha», quod ibi Fortunae fanum antiquissimum est; haec pars a plurimis civibus habitatur; conspiciuntur ibi amplissimum gymnasium pulcherrimaeque domus. Quarta denique pars, quia postrema aedificata est, «Neapolis» (id est «Nova urbs») nominatur; ibi duo clarissima templa sunt, ubi pulcherrima Cereris et Apollinis simulacra sunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti