Deucalione e Pirra - Studentville

Deucalione e Pirra

Iuppiter, ut genus mortale scelestum et malum exstingueret, ex omni caelo nimbos dimisit et iussit amnes ac lacus extra ripas diffluere et terras inundare. Iam mare et tellus nullum discrimen habebant: omnia pontus erant. Genus humanum in aqua atrociter demersum est, praeter Deucalionem, virum probissimum atque iustissimum, et uxorem Pyrrham, tam piam quam castam. Deucalion et Pyrrha in Parnasum, qui altissimus montium est in Phocide, confugerunt; sed cum non possent in solitudine vitam agere, oraculum Themidis consuluerunt et a dea petiverunt ut genus humanum redintegraretur. Themis, divino Iovis afflatu incitata, imperavit eis ut lapides, ossa magnae matris, post terga iactarent. Vir et uxor stupentes oboediverunt et lapides post terga iecerunt. Iuppiter iussit saxa Deucalionis manibus missa viros esse, saxa a Pyrrha iacta feminas.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti