Diomede - Studentville

Diomede

Antiquis temporibus bellica virtus et prudentia Diomedis ab Homero summis laudibus in carminibus celebrabantur et iure quidem; nam strenuus et rapidus in bello Troiano fuit: non solum consilium et prudentiam saepe ostendit, sed etiam magnam calliditatis vim. Cum Ulixe in Troianorum litus pervenit, arcem penetravit et ab eo Palladis antiquum simulacrum ligneum, urbis praesidium, raptus est. Post expugnationem Troiae atque urbis incendium diu per maria peragravit usque ad Italiam: in extrema Apulia, apud Aufidum flumen, adhuc manent Diomedis itineris vestigia: Arpi enim, opulentum olim oppidum, fuerunt Diomedis colonia; exstant reliquiae illius antiquae urbis et multarum clararum urbium.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti