Discesa agli inferi di Ulisse - Studentville

Discesa agli inferi di Ulisse

Ulixes,cum ad Cimmerios pervenisset, ad inferos descendit ut Circes hortatu Tiresiam consuleret. Ibi invenit Elpenorem, unum ex comitibus, quem apud Circen reliquerat. Elpenor ebrius nocte per scalam cecidit cervicesque fregit: sic eo pervenerat. Miser nauta Ulixem oravit ut corpus ad sepulturam traderet et in tumulo gubernaculum poneret. Postea Tiresias Ithacorum regi finem errationis reditumque domum praenuntiavit. Inter mortuorum umbras ulixes Agamemnonem,Graecorum ducem, cum Achille et Aiace recognovit et multis cum lacrimis matrem Anticleam salutavit. Cum autem ad superos revertisset, corpus Elpenoris sepultura honoravit, ita ut rogaverat. Postea, cum navem solvisset, a dea monitus, sirenum blanditias vitavit et Scyllae scopulum, nautis infestum, effugit Tandem cum in insula Siciliam pervenisset, comitibus imperavit ne pecus solis sacrum violarent. Tamen nautae, cum Ulixes dormiret, fame coacti, pecus involaverunt:quam ob rem Iuppiter, ira incensus, dum ad Ithacam navigant, eorum navem fulmine percussit itaque omnes nautae, praeter Ulixem, occiderunt.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti