Doti di Antonino Pio - Studentville

Doti di Antonino Pio

Antoninus Pius vir forma maxime conspicuus fuit, moribus clementissimus, ingenio clarissimo, mitissimus ac largissimus. Ab Hadriano antea inter quattuor consulares, quibus Italia committebatur, electus est, postea adoptatus est; semper patri religiosissime paruit. Cum autem Hadrianus apud Baias vitam amisit, eius reliquias Romam sancte et reverenter pervexit et eum divino honore coluit; statuam magni pretii Hadriano collocavit, clipeum magnificentissimum posuit, sacerdotes instituit. Antoninus Pius, imperator, ad indulgentiam pronissimus fuit; liberis hominum, quos repetundarum damnavit, bona paterna restituit, sed iussit provincialibus reddi pecunias contra leges ereptas. Convivia cum intimis amicis et privata et publica communicavit. Congiarium populo dedit, militibus donativum addidit.
Cum Antoninus Pius vitam amisit, vehementissime desideratus est atque a senatu divus appellatus; decreti etiam sunt omnes honores, qui antea optimis principibus tributi erant.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti