Dov'è il vostro tesoro, là è il vostro cuore - Studentville

Dov'è il vostro tesoro, là è il vostro cuore

Dixit Iesu discipulis suis: “Ne sollicita sit anima vestra de cibo neque vestitibus. Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestitus. Considerate corvos qui non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et deus pascit illos. Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent. Dico autem vobis: nec Salomon in omni gloria sua se vestiebat sicut unum ex iis. Si autem Deus lilia sic vestit, quanto magis vos pusillae fidei. Pater vester scit ea quibus indigetis. Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et ea omnia erunt vobis. Vendite quae possidetis et date elemosynam. Facite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis, ubi fur non appropiat neque tinea corrumpit. Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit cum beatitudinis spe.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti