Druso - Studentville

Druso

Drusus in quaestura praeturaque dux Raetici, deinde Germanici belli, Oceanum septemtrionalem primus Romanorum ducum navigavit transque Rhenum fossas novi et immensi operis effecit, quae nunc adhuc Drusinae vocantur. Hostem etiam frequenter caesum ac penîtus in intimas solitudines actum insecutus est. Quas ob res ovandi ius et triumphalia ornamenta percepit; ac post praeturam confestim inito consulatu atque expeditione repetita, supremum diem morbo obiit in aestivis castris, quae ex eo Scelerata sunt appellata. Corpus eius per municipiorum coloniarumque primores ad Urbem devectum sepultumque est in campo Martio. Exercitus honorarium ei tumulum excitavit, senatus inter alia complura marmoreum arcum cum tropaeis via Appia decrevit et Germanici cognomen ipsi posterisque eius. Fuisse creditur non minus gloriosi quam civilis animi: nam ex hoste super victorias opima quoque spolia captavit summoque saepius periculo duces Germanorum tota acie insectatus est, nec dissimulavit umquam se pristinum rei publicae statum restituturum (esse).

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti