Duces et reges Lacedaemoniorum - Studentville

Duces et reges Lacedaemoniorum

Eurysthenes et Procles gemini, genus ab Heraclidis deducentes, primi Spartae regnaverunt. Praeclarus legum lator Lycurgus fuit: eius legibus oboedientes Lacedaemonii diu principes Graeciae fuerunt. Messenio bello Tyrtaeus, ex oraculo Apollinis dux ab Atheniensibus per ludibrium missus, carminibus suis militum animos confirmavit et ad victoriam excitavit. In Persico bello virtus egregia Leonidae enituit: is enim cum parva Lacedaemoniorum manu apud Thermopylas morte sua ac suorum vim Persarum exercitus frenavit. Pausanias pugna pedestri Persarum copias debellavit et eorum dominatione Graeciam liberavit, omnibus civitatibus plaudentibus. Sed mox proditionis accusatus est; domum revocatus, in aedem Minervae confugit et ibi fame confectus est. Lysander, classe Attica apud Aegos flumen oppressa, bellum Peloponnesiacum confëcit et victis Atheniensibus triginta tyrannos imposuit. Agesilaus, qui tam in hostili terra quam in sua (terra) feliciter pugnavit, dum Asiam vastat et iam Persarum regem petiturus est, in Graeciam revocatus, Athenienses et Corinthios eorumque socios apud Coroneam vicit; postea, affectus magno dolore multorum Graecorum in ea pugna amissorum, diu flevit nec voluit Corinthum delere cum posset.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti