Due donne salvano Roma - Studentville

Due donne salvano Roma

Sexto decimo anno post reges exactos seditionem populus Romae fecit,quod a senatu atque consulibus premebatur. Tum et ipse sibi tribunos plebis quasi proprios iudices et defensores creavit, ut contra senatum et consules tutus esse posset. Sequenti anno Volsci contra Romanos bellum reparaverunt; victi sunt acie et Coriolos civitatem, quam habebant optimam, perdiderunt. Octavo decimo anno postquam reges eiecti erant, expulsus est ex urbe C. Marcius Coriolanus,dux Romanus, qui Coriolos ceperat, Volscorum civitatem, quia plebi frumenti largitioni obstiterat. Ille ad ipsos Volscos contendit et auxilia accepit contra Romanos, quos saepe vicit: postea usque ad quintum miliarium urbis accessit, ut oppugnaret etiam patriam suam, atque legatos, qui pacem petebant, repudiavit. Ad illum autem mater Veturia et uxor Volumnia ex urbe venerunt: earum fletu et deprecatione superatus, Coriolanus removit exercitum. Atque hic secundus post Tarquinium fuit, qui copias duxit contra patriam suam.

  • Latino
  • Lingua Magistra 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti