E' morto l'amico Marcello - Studentville

E' morto l'amico Marcello

Eo die a Marcello digressus eram: ego in Beotiam ibam, ille in Italiam navigaturus erat. Postero die, circiter hora decima, P. Postumius ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, collegam amicumque nostrum, post cenae tempus a P. Magio Chilone pugione percussum esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite. Medicus tamen sperabat eum victurum (esse). Cum illuxit, ad Marcellum contendi. Non longe a Pireo puer obviam mihi venit cum codicillis in quibus scriptum erat paulo ante lucem Marcellum e vita excessisse. Ego tamen domum eius perrexi; inveni duos libertos et paucos servos. Coactus sum in eadem lectica, qua ego ipse vectus eram, eum in urbem referre, ibique funus satis amplum ei faciendum curavi.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti