Elevate qualità morali di Attico - Studentville

Elevate qualità morali di Attico

(Atticus) mendacium neque dicebat neque pati poterat. Itaque eius comitas non sine severitate erat neque gravîtas sine facilitate, ut difficile esset intellectu utrum eum amici magis vererentur an amarent. Quidquid rogabatur, religiose promittebat, quod non liberalis sed levis hominis arbitrabatur polliceri quod praestare non posset. Idem in tenendo quod semel annuisset tanta erat cura, ut non mandatam sed suam rem videretur agere. Numquam suscepti negotii eum pertaesum est: suam enim existimationem in ea re agi putabat, qua nihil habebat carius. Quo fiebat ut omnia Ciceronum, M. Catonis, Q. Hortensii, A. Torquati, multorum praeterea equitum Romanorum negotia procuraret. Ex quo iudicari poterat non inertia sed iudicio fugisse rei publicae procurationem.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti