Elogio del giudice Aquilio - Studentville

Elogio del giudice Aquilio

Hoc loco percommode accidit, quod non adest is, qui paulo ante adfuit et adesse nobis frequenter in hac causa solet, vir ornatissimus, C. Aquilius; nam ipso praesente reverentia me impediret quin de virtute eius et prudentia multa dicerem quod et ipse pudore quodam adficeretur ex sua laude et me similis ratio pudoris a praesentis laude tardaret. Non vereor de tali viro ne plus dicam quam vos aut sentiatis aut apud vos commemorari cupiatis; quapropter hoc dicam, numquam eius auctoritatem nimium valere, cuius prudentiam populus Romanus in cavendo, non in decipiendo perspexerit, qui iuris civilis rationem numquam ab aequitate seiunxerit, qui tot annos ingenium, laborem, fidem suam promptam expositamque populo Romano praebuerit; qui ita iustus est et bonus vir, ut natura, non disciplina, consultus esse videatur, ita peritus ac prudens, ut ex iure civili non scientia solum quaedam, verum etiam bonitas nata videatur.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti