Emilio Paolo e Scipione Emiliano - Studentville

Emilio Paolo e Scipione Emiliano

Scipio Aemilianus, filius Aemilii Pauli, in familiam Scipionum adoptione pervenit. Paulus tam strenuus in bello quam fortis in vita privata fuit. Is enim, dum agit triumphum de Perseo, Macedonum rege – nam cum eo apud Pidnam conflixerat et memorabilem victoriam reportaverat – immaturam mortem duorum filiorum forti ac magno animo tulit. Scipio iam adulescens acri ac prompto ingenio spem et exspectationem civium superavit. Postea in re militari adeo eminuit ut clarus dux fuerit urbesque Romanis infestas, Carthaginem in Africa et Numantiam in Hispania, ceperit deleveritque. Sed fama probitatis eius vitae armorum gloria multo splendidior fuit. Nam notum est Scipionem iustitiam atque integritatem semper coluisse et amantiorem patriae quam imperii divitiarumque fuisse. Propter eius mores simpliciores et severam vitae disciplinam carum semper omnibus civibus fuit et, cum obiit, tota civitas mortem eius sincere flevit. Iure igitur Cicero Scipionem Aemilianum «divinum virum» appellavit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti