Epaminonda, uomo e comandante esemplare - Studentville

Epaminonda, uomo e comandante esemplare

Difficile est dictu utrum Epaminondas melior vira n dux fuerit. Erat enim modestus, prudens, litterarum ac philosophiae studiosus, peritus belli, fortis manu animoque, adeo veritatis amans, ut ne ioco quidem metiretur. Imperium non sibi sed patriae semper quaesivit et pecuniae adeo parcus fuit, ut pauper decesserit atque publico sumptu flatus sit. Neque ab hoc vitae proposito mortis ratio dissensit. Nam epaminondas, Lacedaemoniis apud Matineam victis, cum ipse gravi vulnere exanimari se videret, in castra semianimis relatus, vocem spiritumque collegit atque e circumstantibus quaesivit salvusne esset clipeus. Quod cum salvum esse sui respondissent, rogavit essentne fusi hostes. Cum id quoque – ut cupiebat – audivisset, evelli iussit hastam, qua transfixus erat: sciebat enim se, si hasta extracta esset, statim animam emissurum (esse). Ita in multo sanguine sed laetus et vicotr exspiravit.

  • Latino
  • Expedite
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti