Epica ascesa delle vette alpine - Studentville

Epica ascesa delle vette alpine

Postero die, quod barbari iam segnius incursabant, Hannibalis copiae iunctae sunt et saltus haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie, superatus est. Inde montani, pauciores iam et latrocinii magis quam belli more, concursabant modo in primum, modo in novissimum agmen, cum opportunitas data erat. Elephanti per vias artiores magna mora agebantur, tamen tutum ab hostibus agmen praebebant, quia montani, terrore perterriti ob insueta animalia, propius non accedebant. Nono die Carthaginienses in iugum Alpium pervenerunt, saepe per errores quos faciebant aut ducentium fraus aut ignorantia locorum. In iugo castra habita sunt et militibus fessis quies data; eis nivis etiam casus maiorem terrorem adiecit. Postero die per omnia nive oppleta agmen signa movit, sed segnius incedebat: pigritia et desperatio in omnium vultu eminebat. Tum Hannibal agmini imperavit ut consisteret in promunturio, unde latior prospectus erat, atque, ut animos reficeret, Italiam ostentavit subiectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti