Epistula III, 16 (prima parte) - Studentville

Epistula III, 16 (prima parte)

Adnotasse videor facta dictaque virorum feminarumque alia clariora esse alia maiora. Confirmata est opinio mea

hesterno Fanniae sermone. Neptis haec Arriae illius, quae marito et solacium mortis et exemplum fuit. Multa referebat aviae

suae non minora hoc sed obscuriora; quae tibi existimo tam mirabilia legenti fore, quam mihi audienti fuerunt. (3) Aegrotabat

Caecina Paetus maritus eius, aegrotabat et filius, uterque mortifere, ut videbatur. Filius decessit eximia pulchritudine pari

verecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat. Huic illa ita funus paravit, ita duxit exsequias, ut

ignoraret maritus; quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac

persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat; ‘Bene quievit, libenter cibum sumpsit.’ Deinde, cum diu cohibitae

lacrimae vincerent prorumperentque, egrediebatur; tunc se dolori dabat; satiata siccis oculis composito vultu redibat, tamquam

orbitatem foris reliquisset. Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere

marito, addere vocem immortalem ac paene divinam: ‘Paete, non dolet.’ Sed tamen ista facienti, ista dicenti, gloria et

aeternitas ante oculos erant; quo maius est sine praemio aeternitatis, sine praemio gloriae, abdere lacrimas operire luctum,

amissoque filio matrem adhuc agere.

  • Latino
  • Epistularum Libri Decem
  • Plinio il Giovane

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti