Epistulae ad Lucilium, 1, 87, 2-5 - Studentville

Epistulae ad Lucilium, 1, 87, 2-5

Cum paucissimis servis, quos unum capere

vehiculum potuit, sine ullis rebus nisi quae corpore nostro continebantur, ego et Maximus meus biduum iam beatissimum agimus.

Culcita in terra iacet, ego in culcita; ex duabus paenulis altera stragulum, altera opertorium facta est. De prandio nihil

detrahi potuit; paratum fuit non magis hora, nusquam sine caricis, numquam sine pugillaribus; illae, si panem habeo, pro

pulmentario sunt, si non habeo, pro pane. Vehiculum in quod inpositus sum rusticum est; mulae vivere se ambulando testantur;

mulio excalceatus, non propter aestatem. Vix a me obtineo ut hoc vehiculum velim videri meum: durat adhuc perversa recti

verecundia, et quotiens in aliquem comitatum lautiorem incidimus, invitus erubesco, quod argumentum est ista quae probo, quae

laudo, nondum habere certam sedem et immobilem. Qui sordido vehiculo erubescit, pretioso gloriabitur. Parum adhuc profeci:

nondum audeo frugalitatem palam ferre; etiamnunc curo opiniones viatorum.

  • Latino
  • Epistulae Morales ad Lucilium
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti