Esemplare fedeltà degli schiavi di Plauzio Planco - Studentville

Esemplare fedeltà degli schiavi di Plauzio Planco

Romani saepe maximam suorum servorum fidem laudabant. Inter cetera exempla servorum fidei hoc narratur. Plautius Plancus, homo nobilis sed improbus, cum a suis civibus fenerationis accusatus esset atque damnatus (esset), in longiquum Italiae oppidum in exsilium abiit, ne ab iratis adversariis caperetur. Tum Romanus magistratus milites per totam Italiam misit ut eum investigarent. Domus Plautii denique inventa est, sed non dominus. Milites servos eius interrogaverunt sed servi responderunt se dominum non vidisse. Servi iterum moniti sunt ut verum dicerent atque, etiamsi ictibus baculorum lacerati, se dominum vidisse rursus negaverunt neu domini refugium patefecerunt. Immo omnes in fide manebant et militibus interrogantibus dicebant: «Verberate, necate nos! Dominum nostrum nos numquam prodemus!». Plautius tum, cum haec verba audivisset, tanta fide commotus, ex suo refugio processit et a militibus statim captus est.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti