Esemplare pazienza di Filippo il Macedone - Studentville

Esemplare pazienza di Filippo il Macedone

Magna fuit in Philippo, Macedonum rege, contumeliarum patientia, ingens instrumentum ad regni tutelam ac magnis laudibus dignum. Demochares Atheniensis olim ad eum inter alios Atheniensium legatos venêrat. Audita benigne legatione, Philippus: «Dicite – inquit – quid possim facere quod sit Atheniensibus gratum». Cui Demochares: «Te – inquit – suspendere!». Indignatio circumstantium ad tam inhumanum responsum exorta est. Quos Philippus conticescere iussit et protervum hominem salvum et incolumem dimisit. «At vos, – inquit – ceteri legati, nuntiate Atheniensibus multo superbiores esse eos qui ista dicunt quam qui impune dicta audiunt».
Alias, cum apud Philippum regem vini causa dormitantem dixisset causam mulier quaedam et fuisset immerito damnata, ipsa exclamavit se ab eius iudicio provocare. «Ad quem ergo?» inquit rex iratus. Tum illa: «A Philippo bene poto et dormitante ad Philippum sobrium et vigilantem». Quod tam liberum mulierculae responsum excussit regi crapulam et somnum: causam eius ille diligentius inspexit et iustiorem sententiam tulit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti