Esopo e il servo fuggitivo - Studentville

Esopo e il servo fuggitivo

Olim servus, dominum naturae asperae profugiens, Aesopo occurrit et apud eum de suis miseriis deploravit: «Mihi plagae supersunt, cibus deest. Dominus sine viatico in villam me mittit; cum domi cenat, totam noctem ei adsum; cum, advocatus, foris cenat, tecto non recipior, at usque ad primam lucem in semita iaceo. Numquam domo ad arbitrium afui; semper domini rebus diligenter adfui; aliis servis praefui, familiae numquam obfui, immo semper rei familiari profui. At numquam satur fui; iam canus semper servio et miser saevo domino parere cogor. Fugere igitur constitui: puto me libertatem merere».
Tum Aesopus respondit: «Cum nihil mali feceris, sed multa incommoda accipias, recte cogita. Quid tibi accidere poterit, cum peccaveris?». Itaque Aesopus prudenti consilio a fuga servum deterruit.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti